- TAIRA
- TAIRAuna ex illustribus Cleopatrae ancillis, ἡ ἀναπλέκουσα τὰς τρίχας ἐυτρεπῶς, quae comam illius decenter implicabat: Sicut Charmione altera erat, ἡ ἀπιτέμνουσα τὰς ὑπεροχὰς τῶ ὀνύχων ἐυφυῶς, quae extremos ungues ei dextre praecidebat, Galen. de Ther. ad Pison. l. 1. c. 8. ubi male Νάειρα, sicut Plut. qui illam Cleopatrae κουρεύτριαν, tonstricem, vocat, on melius Εἴρας habet. Τάειρα enim verum illius nomen fuit, quod etiam retinet Tzetzes, Chil. 6. Hist. 44. sed male interpretatur, columbam voce hâc indigitari notans, cum Arabicum tair vel taira, avem in genere significet. Atque hae duae ancillae maxima Imperii negotia, sub Cleopatra, administrabant, eius etiam in morte comites. ET quidem Taira Ταϊρα πρὸς τοῖς ποσὶν ἀπέθνησκεν, ad pedes eius exspiravit, Plut. in Antonio, de Charmione vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.